Stammbaum der Familie Willamowski

Ego, Carolus Gustavus Willamowski natus sum anno MDCCXC d. XXX. Sept. in oppido Arys a Patre ad huo …

Shared note
Ego, Carolus Gustavus Willamowski natus sum anno MDCCXC d. XXX. Sept. in oppido Arys a Patre ad huo munere pastoris secundarii ibidem fungente. Prima rudimenta litterrarum possui in schola praedicti oppidi. Tum a patre usque ad annum XVII aetatis litteris imbutus sum; quo anno fortuna mihi obtigit institutione scholae Rastenburgensis utendi. Hac schola per unum annum et dimidium frequentata, a Directore huius scholae Crueger, cuius memoriam semper summa repetam reverentia, cum testimonio maturitatis dismissus et anno MDCCCIX a Dr. Heideman, tum temporis prorectore academiae, numero civium academieorum Albertinae adscriptus sum. Hic interfui praelectionibus pie reverendorum Doctorum, quorum non nullos iam fato (?) abreptos valde dolee (?), neme Drr. pörschke, Wald, Gräf, Wedeke, Krause, Vater, Rhesa, Herbart. Triennio absoluto examineque pro licentia perfecto, post quattuor annos ex quo civis academiae factus eram, suscepi munus preceptoris privati in vico apud oppidum Mehlsak sito, cuius nomen Koerpen; quod munus privatum unum annum obii. Tum a magistratu oppidi Sensburg Rector scholae constitutusaeque tantum hoc muneree per unum annum functus sum. Quo praeterlapso (?) munus prorectoris oppidi Leozen per septem et munus Rectoris eiusdem scholae quod precibus civium commotus suserperam (?) per quinque annos gessi. Post varia fata a regimine regio Litthuanensi ad munus pastoris Secundarii vocatus examine pro Ministerio d. XVI Junii anni MDCCCXXVIII perfecto ad Ministeriam sacrum a viro reverendissimo Dr. Borowski, Episcopo Evangelico d. XV (?) eiusdem mensis more Evangelico inauguratus sum. Quod munus ut iuste pieque geram, numen summum semper imprecabor. Regiomonti d. XVI Junii MDCCCXXVII (aus dem "goldenen Buch", Konsitorium) https://de.wikipedia.org/wiki/Ludwig_Ernst_von_Borowski https://de.wikipedia.org/wiki/Karl_Ludwig_P%C3%B6rschke https://de.wikipedia.org/wiki/Samuel_Gottlieb_Wald https://de.wikipedia.org/wiki/Johann_Hartmann_Christoph_Gr%C3%A4f https://de.wikipedia.org/wiki/Johann_Christoph_Wedeke https://de.wikipedia.org/wiki/Johann_Friedrich_Krause_%28Generalsuperintendent%29 https://de.wikipedia.org/wiki/Johann_Severin_Vater https://de.wikipedia.org/wiki/Ludwig_Rhesa https://de.wikipedia.org/wiki/Johann_Friedrich_Herbart https://de.wikipedia.org/wiki/August_Wilhelm_Heidemann https://de.wikipedia.org/wiki/Herzog-Albrechts-Schule_%28Rastenburg%29
Last change October 30, 201912:21:23

by: Dr. Marcus Willamowski
Given names Surname Sosa Birth Place Death Age Place Last change
Karl Gustav Willamowski
Willamowsky Wylamowsky
Willamowsky Wylamowsky
Carl
October 30, 1790229Arys3March 6, 186715276ArysNovember 27, 2019 - 10:46:21 a.m.